PRANDIUM

PRANDIUM
PRANDIUM
Plutarcho παἰ ἔνδιον, quod Meridie sumeretur, antiquitus in usu non erat, Servius Honor. in Aen. l. 4. Unde Isidor. Etymolog. l. 2. c. 20. Est autem, inquit, cena vespertinus cibus, quam vespertinam antiqui dicebant, in usu enim non erant prandia. Semel enim in die cibum capere, neque sub meridiem ut nunc fit, sed in vesperum illud differre, vetus frugalitas solita est. Salvianus Massil. de Provid. et Iud. Dei. l. 1. Numquid parcam illam tunc agrestemque vitam cum gemitu et dolore tolerabant, cum vile: et rusticos cibos, ante ipsos, quibus coxerant, focos, sumerent, eosque ipsos capere, nisi ad vesperam, non liceret. Vide quoque Cassiodor. in Psalm 14. et Boethium de Consol. Phillos. l. 2. metrô 5. quibus adde Pompon. Sabinum et L. Sen ecam Ep. 122. Postea bis in die epulari receptum, unde Val. Max. l. 2. c. 1. ex 5. apud Antiquos, viris mandere et cenitare in propatulo, verecundiae non fuisse, ait: Aureliusque Macrobius Legum meminit, quibus imperatum, ut patentibus ianuis pransitaretur et cenitaretur, Saturnal. l. 2. c. 13. Vide quoque Plut. Sympos. l. 8. c. 6. Pollucem, Onomast. l. 6. c. 1. etc. et facit huc mos Graecorum, apud quos nata Α᾿ρίςτου et Δείπνου Prandii ac Cenae vocabula. Sed brevissima parcissimaque haec Prandia fuêre: imo, ut quidam volunt, non nisi lautiorum, qui et ipsi sine ulla ferculorum pompa aut splendido apparatu accumbebant mensae privatae pransuri, ad magnificas vero et exquisitas epulas amicis in cenam condicebant, Celsus Medicus, l. 1. c. 3. Fcstis tamen diebus, vel nuptiarum tempore, vel etiam ambirionis, largitionis luxuriaeve causâ, sumptuosius instruiassuevêre.
Sumebatur autem prandium Meridie, ut dictu, nam ἔνδιον meridiaenum tempus, et ενδιάζειν meridiari, annotante Plut. Sympos. l. 8. c. 6. unde Prandio nomen: quô sumptô quiescere Veteres soliti, ut esset velut alter dies, inter Prandium et Vesperam, Plin. Iun. l. 3. Ep. 5. quod Sen. Ep. 85. inteiungere diem: Horat. l. 1. od. 1. v. 20. Partem solido demere de die, vocant: mansitque hic meridiandi mos ad declives usque translati Imperii lapsus. Vide quae de Augusto Sueton. c. 78. de Caligula idem, c. 38. de Traiano Plinius Iun. Panegyr. de Alboino Longobardor. Rege P. Diaconus, Hist. Longob. l. 2. c. 28. et de Romanis meridiantibus, ube ab Alarico Gothorum Rege captâ intratque, Gregor. Turon. l. 10. c. 2. et Procopius Caesar. l. 3. tradiderunt. Vestigium ritûs et in sacris, 2. Sam. c. 11. v. 2. 13. ubi de Davide: et in Hiobo, c. 24. v. 11. Hinc Q. Catullus, Epigr. 33. v. 2.
Meae delictae, mei lepores,
Iube ad te veniam meridiatum:
Quod paucis interiectis exponens, v. 10. ait:
Nam pransus iaceo et satur, supinus, etc.
Vide quoque Hieron. Mercurialem, Var. lect. l. 4. c. 17. in Arte Gymn. l. 1. c. 11. Aldum Manutium, l. 1. de quaes. per Epist. Ep. 4. Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum l. 5. c. 27. Alios. Horam prandii quod attinet, sexta illa fuit secundum quosdam, sicut hora ientaculi tertia, aut quarta. Unde Martialis eum, qui ad quintam venerat pransurus, sero venire dixit, ut ientaret, nimis cempori, ut pranderet. l. 8. Epigr. 67. v. ult.
Mane veni potius, nam cur te quinta moretur?
Ut ientes, sero, Caeciliane, venis.
Alii vero septimam faciunt, ex Galeno Tract. 2. ῾γγιειν. Ubi Telephum Grammaticum, in quibus diebus non lavabatur, ungi solitum brevi attritu, pransum autem eirca horam septimam, ait. Nempe utebantur Sole, ut Plinius habet, l. 6. Ep. 16. frigidâ lavabantur, gustabant, dein prandebant. Alii vero impransi totum durabant diem, ut diximus. Vide Salmas. Not. ad Vopisci Tucit. c. 6. At pucri, qui famem non ferunt, opifices, servi, viatores, quorum vires labore fractas refici cibô necesse, senes tandem et valetudine tentati, quater in die cibum sumpsêre: Nempe matutinam ientationem, quam Prandium dixêre prisci; mox Prandium, tum cenam, tandem comessationem. Donec luxu et nequitiâ serpente, merenda, quae, Prandii nomine et usu nondum introductô, prandii locô Veteribus erat, eilocum cessit, et post prandium, quoniam a meridie ad vesperam ieiunitas nimium longa videretur, intermediô tempore sumi coepit. Vide praefatum Rosin. l. 5. c. 26. Nec praetereundum, quod iam tetigimus, antiquitus prandium idem cum ientaculo: item cum cena fuisse, docere Festum: quemadmodum voce Δεῖπνον Graecos modo epulum quodvis, modo cibum matutinum, modo meridianum seu prandium, modo epulum vespertinum, denotare, docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. donec temporis tractu significationes hae distingui coeperunt etc. Epulum quodvis certe significat, in illo Hesiodi, δεῖπνον ποιεῖν, pro τροφὴν, i. e. comedere, et Balsamonis ad can. IV. Concilii Ancyrani, εἰδωλικὸς δεῖπνος, convivium idololatricum. Vide hîc passim, inter alia voce Nona.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Prandium — ist ein Wort aus dem Lateinischen und bezeichnete bei den Römern ein zweites Frühstück, das gegen 12 Uhr mittags unserer Zeit eingenommen wurde. Gegessen wurden dabei meist kalte Speisen wie Käse, Feigen, Oliven und Nüsse sowie Gemüse, Eier,… …   Deutsch Wikipedia

  • Prandĭum — (röm. Ant.), eine vor der Hauptmahlzeit (s. Coena) genommene Speise …   Pierer's Universal-Lexikon

  • PRANDIUM Militare — apud Trebellium Poll. in Gallienis, c. 2. Dicunt enim militare prandium (quod dictum est prandium, ab eo, quod milites ad bellum paret) a cinctis initum: Grutero cum Mensa Militari, apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 29. idem est, sicque dicebatur… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MILITARE Prandium — vide infra Prandium militare …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ПРАНДИУМ —    • Prandĭum,          см. Cibi, Пища, 7 …   Реальный словарь классических древностей

  • PDIM — Prandium, Inc. (Business » NASDAQ Symbols) …   Abbreviations dictionary

  • Ientaculum — Stillleben mit Früchtekorb und Vasen (Pompeji, um 70 n. Chr.) Das Römische Reich umfasst eine Epoche vom 6. Jahrhundert v. Chr. bis zum 5. Jahrhundert n. Chr. und damit mehr als 1000 Jahre; zählt man das Oströmische Reich mit hinzu, kommt man… …   Deutsch Wikipedia

  • Mahlzeiten im Römischen Reich — Stillleben mit Früchtekorb und Vasen (Pompeji, um 70 n. Chr.) Das Römische Reich umfasst eine Epoche vom 6. Jahrhundert v. Chr. bis zum 5. Jahrhundert n. Chr. und damit mehr als 1000 Jahre; zählt man das Oströmische Reich mit hinzu, kommt man… …   Deutsch Wikipedia

  • Mensa secunda — Stillleben mit Früchtekorb und Vasen (Pompeji, um 70 n. Chr.) Das Römische Reich umfasst eine Epoche vom 6. Jahrhundert v. Chr. bis zum 5. Jahrhundert n. Chr. und damit mehr als 1000 Jahre; zählt man das Oströmische Reich mit hinzu, kommt man… …   Deutsch Wikipedia

  • Römische Esskultur — Stillleben mit Früchtekorb und Vasen (Pompeji, um 70 n. Chr.) Das Römische Reich umfasst eine Epoche vom 6. Jahrhundert v. Chr. bis zum 5. Jahrhundert n. Chr. und damit mehr als 1000 Jahre; zählt man das Oströmische Reich mit hinzu, kommt man… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”